- AMPHISSA
- I.AMPHISSAMagnae Graeciae oppid. in ora Calabriae ulterioris, inter Locros et Caulonam 8. mill. pasl. apud ostia Sagrae fluv. Hodie La Rocella dicitur, Gabr. Barriô auctore. Principatus titulô gaudet, habetque Castrum munitum, ad mare Ionium. Ovid. Met. l. 15. 2. 703.Linquit Iapygiam, laevisque Amphissia remisSaxa fugit. ----- -----II.AMPHISSAurbs Locrorum Ozolorum in Achaia. Ptol. ita dicta, reste Stephaenô, quod undequaque montibus curgatur. Lambina hodie, teste Nigrô, Aliis Anfila. Lucan. l. 3. v. 172.Phocatcas Amphissa manus, scopulosaque Cyrrha,Parnassusque iugo misit deserius utroqueHinc Amphissaei quei Delphicum templum diripuerunt, ut est videre apud Demosthenem in Orat. pro Ctesiphonte longitud. 47. 40. latitud. 37. 50. Armeniae quoque minoris regio, sic dicta, teste Lycophrone. Nic. Lloydius.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.